XXXVIII Daedalus artibus ignotis naturam novat
Tehtävä 1
1 |
Penelope plurimos duces Achivorum iam pridem domum redissesciebat. |
2 |
Viditaltaria eorum domesticafumare et uxores gratas diis dona ferre. |
3 |
Se quoque maritum suum mox visuram essesperabat. |
4 |
Nonnumquam eum amore alicuius feminae peregrinae captum essesuspicabatur. |
5 |
Quin etiam fingebateum aliis feminis de moribus suis rusticis narravisse. |
6 |
Se a procis assidue urgeriquerebaturet a patre suo verbis acribus increpari. |
7 |
Ulixen autem uxoris suae omnino oblitum essecontendebat. |
8 |
AddiditTelemachum filium patrem quaerentem per insidias paene occisum esse. |
9 |
Patrem Ulixis La?rten solum sibi adfuissedixit. |
10 |
Eum procis resistere ausum et muneribus regis absentis fideliter functum essenarravit. |
11 |
Querebaturse annis volventibus ita consumi , ut marito sero venienti non iam grata videretur. |
12 |
Nihilo minus sperabatNeptunum iam iram depositurum esse et naves Ulixis ventis secundis quam primum ad insulam Ithacam vectum iri. |
Tehtävä 2
Una ex Metamorphosibus fabula de Nioba, Tantali filia, continetur. Ovidius narrat eam in Latonam deam superbe locutam esse huiusque sceleris poenam miserrimam tulisse: Apollinem omnes filios, Dianam omnes filias eius occidisse. Ipsam flentem a deis in saxum mutatam esse.
Yhteen Metamorfooseista sisältyy tarina Niobesta, Tantaloksen tyttärestä. Ovidius kertoo, että Niobe puhui ylimielisesti jumalatar Letoa vastaan ja sai kärsiä tästä rikoksesta surkean rangaistuksen: Apollon surmasi kaikki hänen poikansa ja Artemis kaikki hänen tyttärensä. Hänen itkiessään jumalat muuttivat hänet kivipaadeksi.
In altera fabula Ovidius de Pha?thonte, Solis filio, narrat: eum a patre veniam impetravisse currum huius gubernandi et a Solis equis alacribus per a?ra vectum esse. Sed equos ad cursum nimis celerem incitatos esse atque effrenatos modo sursum modo deorsum ruere coepisse. Tandem propinquitate solis totum mundum flammis correptum esse. Tum Iovem fulmine misso aurigam audacem necavisse. Ita mundum servatum esse. Naiadas Hesperiae Pha?thontem defunctum sepelivisse.
Toisessa tarinassa Ovidius kertoo Faethonista, Auringon jumalan pojasta. Faethon oli saanut isältään luvan ohjata tämän vaunuja ja ajaa Auringon jumalan virmojen hevosten vetämänä ilmojen halki. Mutta hevoset olivat intoutuneet liian nopeaan juoksuun ja vallattomina alkaneet syöksyä milloin ylös milloin alas. Vihdoin auringon läheisyyden johdosta koko maailma oli roihahtanut liekkeihin. Silloin Zeus oli lähettämällään salamalla surmannut uhkarohkean vaununajajan. Niin maailma oli pelastunut. Hesperian najadit olivat haudanneet Faethon-vainajan.
Ovidius Tomide exsilium egit ibique mortem obiit. In basi statuae eius inscripti sunt versus ab eo compositi, quibus ipse causam mortis suae in lucem profert: se illic iacere, se fuisse lusorem tenerorum amorum, se ingenio suo perisse.
Ovidius oli maanpaossa Tomin kaupungissa ja siellä myös kuoli. Hänen patsaansa jalustaan on kaiverrettu hänen itsensä sepittämät säkeet, joissa hän ilmoittaa kuolemansa syyn. Hän sanoo siinä lepäävänsä, olleensa nuoruuden rakkaussuhteiden leikittelevä kuvaaja sekä tuhoutuneensa oman nerokkuutensa vuoksi.
Tehtävä 3
Penelope ita secum cogitat:
Se multas iam epistulas Ulixi absenti scripsisse, sed nunc
sibi rursus novam epistulamcomponendam esse, ut noscat,
quid ei acciderit. Ubinam terrarum moretur? Quidnam
impediat, quominus domum revertatur? Num amore
perergrinae alicuius mulieris captus sit? Uxorem suam non
iam amet? Nonne umquam domum rediturus sit? Nonne
intellegat etiam patrem suum La?rten et filium suum
Telemachum assiduo metu urgeri, ne iam mortem obierit?
Se autem suo patri Icario, qui continenter postulet, ut
alicui procorum nubat, aures numquam esse praebituram.
Ne obliviscatur tamen Ulixes uxorem suam annis volventibus
paullatim consumi. Graviter eum errare, si putet ipsam
usque eandem puellam esse, quae marito olim discedente
fuerit.
Penelope ita secum cogitabat:
Se multas iam epistulas Ulixi absenti scripsisse, sed nunc
sibi rursus novam epistulamcomponendam esse, ut nosceret,
quid ei accidisset. Ubinam terrarum moraretur? Quidnam
impediret,quominus domum reverteretur? Num amore
perergrinae alicuius mulieris captus esset? Uxorem suam non
iam amaret?Nonne umquam domum rediturus esset? Nonne
intellegeret etiam patrem suum La?rten et filium suum
Telemachum assiduo metu urgeri, ne iam mortem obisset?
Se autem suo patri Icario, qui continenter postularet, ut
alicui procorum nuberet, aures numquam esse praebituram.
Ne oblivisceretur tamen Ulixes uxorem suam annis volventibus
paullatim consumi. Graviter eum errare, si putaret ipsam
usque eandem puellam esse, quae marito olim discedente
fuisset.
Tehtävä 4
Servius Sulpicius Rufus Ciceronem litteris suis hac fere ratione consolabatur:
Velle se ei quandam rem narrare, quae magnam consolationem sibi attulisset. Forsitan eandem rem ei quoque dolorem minuere posse. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigaret, coepisse se regiones circa sitas spectare. Post se fuisse Aeginam, ante se Megaram, dextra Pireum, sinistra Corinthum. Ex illis oppidis, quae olim floruissent, nihil nisi ruinas restare. Tum se ita cogitavisse: cur homunculi indignarentur, si quis eorum interisset, quorum vita brevis esset, cum tot oppida uno loco deleta iacerent? Idem, si posset, ante oculos sibi proponeret! Ne oblivisceretur se esse Ciceronem, qui aliis praecipere consuevisset. Ne imitaretur malos medicos, qui ipsi se curare non possent. Fortasse temporis longinquitatem ei dolorem mollituram esse.
Servius Sulpicius Rufus lohdutteli kirjeessään Ciceroa suunnilleen tähän tapaan:
Hän halusi kertoa tälle erään seikan, joka oli tuottanut hänelle suurta lohtua. Ehkäpä sama asia voisi lievittää Ciceronkin tuskaa. Kun hän palatessaan Vähästä-Aasiasta oli purjehtinut Aiginan suunnalta Megaraan päin, hän oli ruvennut katselemaan ympärillä sijaitsevia seutuja. Hänen takanaan oli ollut Aigina, edessään Megara, oikealla Pireus ja vasemmalla Korintti. Noista kaupungeista, jotka olivat muinoin kukoistaneet, oli jäljellä pelkät rauniot. Silloin hän oli ajatellut itsekseen näin: Miksi ihmisparat pitivät kohtuuttomana sitä, jos joku heistä, joiden elämä on lyhyt, oli kuollut, kun niin monta kaupunkia lojui raunioina yhdessä paikassa. Ciceron pitäisi, mikäli voisi, kuvitella silmiensä eteen sama näky. Hän ei saisi unohtaa olevansa Cicero, joka oli tottunut opettamaan toisia. Hänen ei tulisi jäljitellä huonoja lääkäreitä, jotka eivät itse osanneet parantaa itseään. Kenties ajan kuluminen lievittäisi hänen tuskaansa.
Servius Sulpicius Rufus Ciceronem litteris suis hac fere ratione consolabatur: ”Volo tibi quandam rem narrare, quae magnam consolationem mihi attulit. Forsitan eadem res tibi quoque dolorem minuere poterit. Ex Asia rediens cum ab Aegina Megaram versus navigarem, coepi regiones circa sitas spectare. Post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Pireus, sinistra Corinthus. Ex illis oppidis, quae olim floruerunt, nihil nisi ruinae restabant. Tum ita cogitavi: Cur homunculi indignantur, si quis eorum interiit, quorum vita brevis est, cum tot oppida uno loco deleta iaceant? Idem, si potes, ante oculos tibi propone! Noli oblivisci te esse Ciceronem, qui aliis praecipere consuevit / consuevisti. Noli imitari malos medicos, qui ipsi se curare non possunt. Fortasse temporis longinquitas tibi dolorem molliet.”
Tehtävä 5
1
Magister quidam discipulis suis de lingua Latina ita fere locutus est: ”Medio aevo omnes discipuli linguam Latinam in scholis noscebant. Tum multi eorum illam linguam difficillimam omnium linguarum putabant. At talis sententia non satis firmis argumentis nititur. Num vos, qui discipuli mei estis, idem sentitis? Si ita cogitatis, Latinitate desistite et linguis orientalibus studere incipite! Id si feceritis, fortasse sententiam mutabitis. Ego olim iuvenis in Iaponia fui ac linguam Iaponicam discere conatus sum, sed ea mox difficilior quam lingua Latina exstitit. Cum in patriam revertissem, cura levatus suspiravi atque exclamavi posthac mihi tantummodo occidentales linguas discendas fore. Certe nulla lingua difficultatibus omnino caret. Una ex rebus difficillimis Latinitatis est oratio obliqua. At quamquam difficilis est, tamen nolite desperare, nolite iudicare eam disci non posse. Si vobis confisi strenue laborem susceperitis, paullatim difficultates superabuntur.”
Eräs opettaja jutteli oppilailleen latinan kielestä suunnilleen näin: ”Keskiajalla kaikki oppilaat tutustuivat kouluissa latinan kieleen. Silloin monet heistä pitivät tuota kieltä kaikista kielistä vaikeimpana. Mutta sellainen mielipide ei tukeudu tarpeeksi vahvoihin perusteluihin. Ette kai te, jotka olette oppilaitani, tunne samoin? Jos ajattelette niin, jättäkää latinan kieli ja alkakaa opiskella itämaisia kieliä. Jos sen teette, muutatte ehkä mielipidettänne. Minä olin aikoinani nuorukaisena Japanissa ja yritin oppia japanin kieltä, mutta se osoittautui pian vaikeammaksi kuin latina. Palattuani kotimaahan huokaisin helpotuksesta ja huudahdin, että siitä lähtien minulla olisi opiskeltavina yksinomaan länsimaisia kieliä. Varmastikaan mikään kieli ei ole täysin vailla vaikeuksia. Yksi latinan vaikeimmista seikoista on oratio obliqua, epäsuora esitys. Mutta vaikka se onkin vaikea, älkää kuitenkaan menettäkö toivoanne älkääkä luulko, ettei sitä voi oppia. Jos itseenne luottaen ryhdytte tarmokkaasti työhön, vaikeudet voitetaan vähitellen.”
2
Magister Prudentius discipulis suis de lingua Latina ita disseruit: Medio aevo omnes discipulos linguam Latinam in scholis novisse. Tum multos eorum illam linguam difficillimam omnium linguarum putavisse. At talem sententiam non satis firmis argumentis niti. Num illi, qui discipuli sui essent, idem sentirent? Si ita cogitarent, Latinitate desisterent et linguis orientalibus studere inciperent! Id si fecissent, eos fortasse sententiam mutaturos esse. Se olim iuvenem in Iaponia fuisse ac linguam Iaponicam discere conatum esse, sed eam mox difficiliorem quam linguam Latinam exstitisse. Cum in patriam revertisset, se cura levatum suspiravisse atque exclamavisse postea sibi tantummodo occidentales linguas discendas fore. Certe nullam linguam difficultatibus omnino carere. Unam ex rebus difficillimis Latinitatis esse orationem obliquam. At quamquam difficilis esset, tamen ne desperarent, ne iudicarent eam disci non posse. Si sibi confisi strenue laborem suscepissent, paullatim difficultates superatum iri.
3
Magister nobis, discipulis suis, de lingua Latina ita fere disseruit: Medio aevo omnes discipulos linguam Latinam in scholis novisse. Tum multos eorum illam linguam difficillimam omnium linguarum putavisse. At talem sententiam non satis firmis argumentis niti. Num nos, qui discipuli sui essemus, idem sentiremus? Si ita cogitaremus, Latinitate desisteremus et linguis orientalibus studere inciperemus! Id si fecissemus, nos fortasse sententiam mutaturos esse. Se olim iuvenem in Iaponia fuisse ac linguam Iaponicam discere conatum esse, sed eam mox difficiliorem quam linguam Latinam exstitisse. Cum in patriam revertisset, se cura levatum suspiravisse atque exclamavisse postea sibi tantummodo occidentales linguas discendas fore. Certe nullam linguam difficultatibus omnino carere. Unam ex rebus difficillimis Latinitatis esse orationem obliquam. At quamquam difficilis esset, tamen ne desperaremus, ne iudicaremus eam disci non posse. Si nobis ipsis confisi strenue laborem suscepissemus, paullatim difficultates superatum iri.
4
E.g.
Tibi gratias agimus, quod nos in studiis Latinis confirmas. At nonnulla habemus, quae ad verba tua respondeamus. Non miramur, quod medio aevo discipuli linguam Latinam difficillimam putabant; rationes enim nimis durae docendi tum adhibebantur. Magistri mediaevales discipulos, si errores commiserant, gravissime puniebant. Videlicet Orbilium Plagosum, praeceptorem Horatii, imitari volebant. Hodierni discipuli, si difficultates habent, a magistro non reprehendi, sed benigne adiuvari solent, quo melius discant. Ne ii quidem, qui pigritia laborant, aequo gravius puniuntur. Nemini baculo plagae infliguntur, quippe quod lege vetitum sit. Intellegere quidem tu debes nobis quoque linguam Latinam interdum difficilem videri. At si patientiam nobiscum servaveris, videbis, quam strenue te duce laborem suscipiamus; ne dubites, quin ipsius orationis obliquae difficultates superaturi simus.
Rettulisti te olim iuvenem linguae Iaponicae studere conatum esse, sed eam mox Latinitate difficiliorem exstitisse. At si satis diu in tali regione versatus esses, ubi cum hominibus nulla alia lingua colloqui posses, sine dubio longinquitate temporis eam didicisses, sicut infantes Iaponici crescentes paullatim sermone patrio se exprimere discunt. Noli oblivisci te ipsum modo nonnihil de difficultatibus linguae Latinae superandis dixisse! Nonne eadem argumenta etiam in lingua Iaponica valent?
Tehtävä 6