XXXIV Duo amoris interpretes
Exercitium A
1 |
Mulierum non esse putabant versus componere. |
2 |
Ex iis apparet eam a Graecis haud iniuria magni aestimatam esse. |
3 |
Mytilenis, quod caput erat Lesbi insulae, fine septimi initioque sexti saeculi a.Chr.n. |
4 |
Virgines Mytilenarum poesin et musicen docebat atque ipsa quoque carmina scribebat. |
5 |
Scriptoribus veteris comoediae Atticae. |
6 |
Fabula ficta est eam, cum Phaonis adulescentis amore infelici capta esset, rebus desperatis de saxo Leucadio se in mare proiecisse. |
7 |
Quia eos ardoris, quo Sappho carminibus suis venustatem virginum Lesbiarum laudabat, magnopere pigebat. |
8 |
Amor, desiderium, desperatio, nuptiae amicarum eius necnon natura amoena insulae Lesbi. |
9 |
Hoc unum ex poematis eius integrum servatum est / Haec una inter poemata eius integra servata est. |
10 |
Non dubitavit eam decimam Musam appellare. / Eam decimam Musam appellavit. |
Exercitium B
1 |
Anno a.Chr.n. octogesimo quarto Veronae. |
2 |
Litterarum studiis. |
3 |
Quia poetas Alexandrinos imitatus novi generis carmina componere instituit. |
4 |
Lesbia. |
5 |
Quintus Caecilius Metellus. |
6 |
Aliquando sperabat Lesbiam sibi nupturam. |
7 |
Intellexit Lesbiam aliis quoque viris favere. |
8 |
Iis deos precatur, ut sui misereantur et taeterrimo illo morbo se liberent. |
Exercitium C
1 |
Catullus in Asiam profectus est, ut (a) amatae suae oblivisceretur. |
2 |
Frater Catulli in regione prope Troiam sita (b) mortuus erat. |
3 |
Catullus (c) ad sepulcrum fratris rite sacrificavit. |
4 |
Cum domum revertisset, (b) in villa sua aliquamdiu quiescebat. |
5 |
Catullus Lesbiam (b) libere et effrenate vivere cognovit. |
6 |
Catullus se continere non potuit, quin acerrimis versibus (a) in Lesbiam saeviret. |
7 |
Sappho a Catullo (b) plurimi aestimabatur. |
8 |
In carmine quodam Sappho iuvenem, cui illud carmen dedicaverat, felicitate (c) deis parem esse dicit. |
9 |
Catullus illud carmen Latine reddidit, quia (b) amore uxoris Metelli incensus erat. |
10 |
In ultima stropha a se composita Catullus velut se ipsum monet amorem plenum esse (a) periculorum. |
Exercitium D
1 |
Discrepantia odii et amoris. Nescit Catullus, quare simul et oderit et amet, sed id fieri sentit et excruciatur. |
2 |
Ille, qui sedens adversus identidem Lesbiam spectat et audit dulce ridentem, Catullo deo par esse videtur, quin etiam divos superare. Quod ei misero omnes sensus eripiat. |
3 |
Poeta pro certo nescit, num fas sit dicere ullum hominem divos superare posse. |
4 |
Nihil ei vocis in ore superest, lingua torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suo tintinant aures, gemina nocte lumina teguntur. |
5 |
Sentit poeta otio se exsultare nimiumque gestire; scit otium prius etiam reges et beatas urbes perdidisse. |
Exercitium E
1 |
Soles ad dies fugientes referuntur, brevis lux ad vitae brevitatem, nox perpetua ad mortem refertur. |
2 |
Vitae brevitate: dicit sibi et Lesbiae, cum semel occiderit brevis lux, noctem esse perpetuam unam dormiendam. |
3 |
Versibus rumoresque senum severiorum / omnes unius aestimemus assis et aut ne quis malus invidere possit, / cum tantum sciat esse basiorum. |
4 |
Proponit, ut, cum multa milia basiorum fecerint, illa conturbent. |