XLIV Renascentia studia antiquitatis / Dantis duce Vergilio peregrinatio

Exercitium A
Revide, quae textu praecedenti contineantur.

Responde Latine.  

1

Quando et ubi Dantes Alagherius opus suum, cui titulus est Divina Commedia, composuit?
Ultimis annis vitae Ravennae exsilium agens.

2

Ubi Dantes, ut ipse narrat, Vergilium vidit?
In silva obscura (vagans recta via perdita). 

3

Quare eum auxilium rogavit?
Territus erat aspectu trium bestiarum ingentium, quibus occurrerat; auxilium contra illas bestias rogavit. 

4

 Quis Vergilium ad Dantem miserat?
 Caelestis quaedam mulier. 

5

Quare? 
Ut Dantem illis bestiis eriperet et ad lucem reduceret.

6
 

Quos Vergilius in Inferno, quos in Purgatorio versari dixit?
In Inferno varios damnatos aeternas poenas scelerum dantes, in Purgatorio autem eos, qui adhuc poenas luerent, sed in caelum essent transituri. 

7

Quem Danti in Paradiso ducem fore dixit?
Beatricem. 

8

Inscriptio portam Inferni ornans Dantem perterrere potuisset. Quare?
Dicebat inscriptio per illam portam doloris civitatem adiri, ubi nulla esset spes.

9

Quomodo Vergilius Charonti persuasit, ut Dantem fluvium Acheronta transportaret?
Ostendit illam peregrinationem divino numine fieri. 

10

Quomodo Dantes in vallem Inferni incidit?
Dum transportatur, tantus ortus est terrae motus, ut omnem sensum amiserit. Cum expergisceretur, (Dantes et Vergilius) iam in valle Inferni erant. 

 

II

Finge Dantem ipsum de Inferno narrare. Perge descriptionem eius, quae ita incipit:
”Infernum est velut immensa vorago, quae a superficie terrae ad interna eius pertinet. In novem circulos divisum est, in quibus singulis singula genera scelerum luuntur: primus circulus est latissimus, secundus iam angustior, angustissimus vero nonus. Ibi Lucifer triplici ore Brutum et Cassium ac Iudam macerat, quorum illi Caesarem occiderunt, hic Iesum Christum prodidit.” 

 

III

Quid Dantes de Purgatorio et Antipurgatorio dicit? Responde Latine. 

1

Quali specie est Purgatorium?
Specie montis altissimi.

2

Ubi situs est Paradisus terrestris?
In cacumine Purgatorii.

3

Cur quaedam animae in Antipurgatorio versari coguntur?
Illi homines in interdictione ecclesiae mortem obierunt aut seram paenitentiam egerunt aut officia in Deum neglexerunt.

4

Quomodo Dantes ad portam Purgatorii translatus est?
Per somnium vidit aquilam fulmine et ventis celeriorem, quae eum ad portam Purgatorii transtulit. 

5

Quid fecit ibi angelus?
Gladio in fronte Dantis signavit septem litteras P (– indicia peccatorum, quibus liberandus erat).

6

Quae fuerunt peccata illa, quibus Dantes liberandus erat?
Superbia, invidia, iracundia, desidia, avaritia, gulae vitium, luxuria. 

7

Quid facere debuit, ut peccatis liberaretur?
Septem circulos peragrare. 

8

Quos in unoquoque circulo vidit?
Multos homines – etiam nonnullos cives suos. 

9

Quid Beatrix eum facere iussit?
Omnia peccata confiteri. 

10

Quomodo tandem purgatus est?
In Lethen ingressus lavacro purgatus est. 

 

Exercitium B
Colloquium abbatis et eruditae

In tribus gregibus excerpta infra posita cognoscite. Deinde examinate sententias, quae post singula excerpta positae sunt. Unaquaeque earum aut ab Antronio aut a Magdalia dicta esse possit. Quas Antronio, quas autem Magdaliae tribuitis?

I

 

1

Nonne tibi satis est libris Gallice scriptis otium delectare?
Antronio 

2

Libros Graecos et Latinos non minus a feminis quam a viris decet cognosci.
Magdaliae 

3

Nonne tu, tantus natu, intellegis suavitatem vitae non e rebus extrariis, sed ex animo proficisci?
Magdaliae 

 

II

 

1

 

Tu liberos sine sapientia erudiri posse censes?
Magdaliae

2

Feminarum est rem domesticam administrare, non de sapientia somniare.
Antronio 

3

Vulgus falso credit perpaucas esse feminas Latine scientes.
Magdaliae 

 

III

 

1

O me felicem, quippe qui uxorem tui similem non habeam!
Antronio 

2

Negasne virginem Mariam in litteris versatam esse?
Magdaliae 

3

Si res eo evaserit, ut vos mitras nostras occupetis, totus mundus corruet.
Antronio 

 

Exercitium C 
Martinus  Luther, Theses de indulgentiis

Sapienter delige.

5

Papa non vult nec potest ullas poenas remittere praeter eas, quas  c) arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
Paavi ei tahdo eikä voi myöntää vapautusta mistään muista rangaistuksista kuin niistä, jotka hän on määrännyt joko oman harkintansa tai kirkkolain nojalla. 

21

Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per papae indulgentias hominem ab a) omni poena solvi et salvari.
Väärässä ovat siis ne aneiden saarnaajat, jotka sanovat, että paavin aneilla ihminen vapautuu kaikesta rangaistuksesta ja pelastuu. 

27

Hominem predicant, qui statim, ut iactus nummus in c) cistam tinnierit, evolare dicunt animam.
Ihmisen oppia saarnaavat ne, jotka sanovat, että heti kun raha kirstuun kilahtaa, sielu liitelee paratiisiin.

43

Docendi sunt Christiani, quod dans b) pauperi aut mutuans egenti melius facit, quam si venias redimeret.
Kristityille on opetettava, että se  joka antaa köyhälle tai lainaa tarvitsevalle, tekee paremmin, kuin jos hän lunastaisi aneita. 

54

Iniuria fit verbo Dei, dum in c) eodem sermone aequale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.
Jumalan sanalle tehdään vääryyttä, kun samassa saarnassa käytetään yhtä pitkä tai pitempi aika aneisiin kuin itse sanaan 

62

Verus thesaurus c) ecclesiae est sacrosanctum euangelium gloriae et gratiae Dei.
Kirkon todellinen aarre on Jumalan kunnian ja armon pyhä evankeliumi. 

63

Hic autem est merito odiosissimus, quia ex a) primis facit novissimos.
Mutta tämä aarre on syystä erittäin vastenmielinen, koska se tekee ensimmäisistä viimeisiä.

64

Thesaurus autem b) indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.
Mutta aneiden sisältämä aarre on syystä erittäin mieluisa, koska se tekee viimeisistä ensimmäisiä.

65

Igitur thesauri euangelici retia sunt, quibus olim piscabantur c)viros divitiarum.
Niinpä evankeliumin aarteet ovat verkkoja, joilla aikoinaan kalastettiin rikkaita miehiä.

66

Thesauri indulgentiarum retia sunt, quibus nunc piscantur b) divitias virorum.
Aneiden aarteet ovat verkkoja, joilla nykyään kalastetaan miesten rikkauksia.

67

Indulgentiae, c) quas contionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales, quoad quaestum promovendum.
Aneet, joita anesaarnaajat mainostavat suurimmiksi armoiksi, voidaan todellisuudessa ymmärtää armoiksi vain rahallisen ansion edistämisen kannalta. 

68

Sunt tamen a) re vera minimae ad gratiam Dei et crucis pietatem comparatae.
Tosiasiallisesti  ne ovat kuitenkin hyvin pieniä armoja verrattuina Jumalan armoon ja ristin laupeuteen.


1 c,  2 a,  3 c,  4 b,  5 c,  6 c,  7 a,  8 b,  9 c,  10 b,  11 c,  12 a