XLV Latinitas recentium temporum / Kalevala – epos nationale Finnorum

Exercitium A
Textum denuo perlustra, quo melius periegetis de carmine epico nationali Finnorum etiam lingua Latina narrare possis.

I

Explica unumquodque ex his nominibus ad Kalevalam pertinentibus.
e.g. Kalevala est epos nationale Finnorum.

1

Vetus Kalevala
Prima editio Kalevalae, annis 1835–1849 divulgata

2

Elias Lönnrot
Creator Kalevalae, qui eam ex poesi populari Finnorum composuit.

3

Sammatti
Paroecia Finlandiae Meridionalis, ubi Elias Lönnrot natus est.

4
 

Väinämöinen
Heros principalis Kalevalae (,”vetus vates” et ”incantator sempiternus”,  qui sapientia et arte musica omnibus excellit).

5

Marjatta  
Femina, cuius filiolo Väinämöinen ex Carelia discedens potestatem suam tradere cogitur. 

6

Sampo
Instrumentum magicum efficacissimum, quo omnia ad victum cultumque necessaria suppeditentur.

7

 

Lemminkäinen
”Vir lascivus, homo bellus”, amator feminarum (, qui, licet fortis sit heros, superbum et gloriosum se praebet atque in ripa fluvii inferorum a maligno quodam pastore occisus tamen a matre sua ad vivos reducitur).

8

Ilmarinen
”Malleator sempiternus”, faber impigerrimus, vir probus. 

9

Virgo Borealis
Femina ”nobilis, electa”, pulchritudinis et dignitatis suae bene conscia.

10

Louhi
”Anus Aquilonis, raris dentibus matrona”, prompta voluntate et ulciscendi cupiditate eminens. 

11
 

Kullervo
Heros vices insolitas et tristissimas habens (, qui uxori Ilmarinis, pristinae virgini Boreali, mortem parans efficit, ut inimicitiae inter Kalevalanos et Boreales oriantur).

12
 

Ukko
Hierarchiae Kalevalanae dominus, deus supremus omnipotens (, qui et creator et pater caelestis invocatur).

II

 

Quid Väinämöinen Careliam relinquens vaticinatus est?
Temporibus labentibus fore, ut rursus desideraretur; reditum suum exspectatum et optatum iri (, ut Samponem reficeret novasque fides faceret ac novam lunam apportaret et novum solem resolveret, cum nec sol nec luna neque gaudium sub divo futurum esset).


Exercitium B 
Ecclesiarum Finlandiae Inscriptiones Latinae

Haec exempla cognosce et lacunas formis idoneis comple.

1

Ignis artis c) aeternus.
Taiteen ikuinen tuli. 

2






 

Virtus deorum munus amantium 
fortes et altos evehit ad deos,
  mortis iubet tristes a) catenas
    spernere Tartareosque lucos.
Jumalten kallein kun hyve lahja on
se urhot ylväät vie jumaliin ja myös
  se käskee kuolon kaikkivaltaa
    hylkiä, lehtoja tuonen tumman.

3

 

c) Lumine sidereo laeteris, cara, superno:
hic modo sunt noctes, hic dolor, hic hiemes.
Rakkahin, nauttia saat valon loistoa tähtisen taivaan,
täällä kun on pimeys, tuska ja talvinen yö.
 

4

Disce, puer, virtutem ex b) me, verumque laborem,
fortunam ex aliis.
Miehuus, vaivatkin totiset, opi, poikani, multa,
onnea muut opettaa.
 

5





 

Tibi dabo claves regni caelorum,  
et quodcumque solveris super terram,
a) erit solutum in caelis. Matth. 16.
Pet(rus) Paul(us) Rubbens pinxit, Pet(rus) de Iode sculpsit, Mart(inus) van den Enden excudit.
Minä olen antava sinulle taivasten valtakunnan avaimet,
ja minkä sinä vapautat maan päällä,
se on myös taivaissa vapautettu. Matt. 16.
Maalannut Peter Paul Rubens, veistänyt Peter de Iode, valanut Martin van den Enden

6








 

Stella maris. 
Laudo Deum verum, plebem voco,
congrego clerum.
Defunctos ploro, pestem c) fugo,
festa decoro.
Meren tähti.
Ylistän todellista Jumalaa, kutsun seurakuntalaisia
ja kokoan yhteen papit.
Itken kuolleita, torjun ruttoa
ja kaunistan juhlia.

7






 

Regnante Gustavo III 
in gloriam c) summi numinis
exstructum est templum hoc
anno Christi MDCCLXXXVI.
Tämä temppeli rakennettiin
Korkeimman kunniaksi
Herran vuonna 1786
kuningas Kustaa III:n hallituskaudella.

8

 

Saepe  a) sonans populos ad sacrum convoco templum, 
sed Deus ad coelos saepius ipse vocat.
Soin usein ja kutsun seurakuntalaisia pyhään temppeliin,
mutta vielä useammin itse Jumala kutsuu heitä taivaisiin.

9



 

Quem pater ipse trahit, genius quem pronior urget,
is, b) qui rite venit, aere vocatur iners.
Häntä, jota Isä itse vetää luokseen,
häntä, jota tavallista alttiimpi henki vaatii tulemaan,
häntäkin, joka saapuu vain tavan vuoksi ja haluttomasti,
tämä vaskinen kirkonkello kutsuu.
 

10

Stat crux, c) volvitur orbis. 1959.
Risti pysyy, maailma pyörii. 1959.  

1 c,  2 a,  3 c,  4 b,  5 a,  6 c,  7 c,  8 a,  9 b,  10 c

Exercitium C 
Nationum Unitarum
DECLARATIONIS  UNIVERSAE  IURUM HUMANORUM
Excerpta

Fac verborum intra uncos positorum formis, quas contextus poscit, lacunas singulorum articulorum compleas. Si res poscit, dictionarii ope utere, ut declinationem aut coniugationem singulorum verborum recenseas.

Articuli

III

Suae quisque  vitae, libertatis, incolumitatis potestatem  habeat. 

IV

Ne quis iugo aut servitute oppressus teneatur; servitus et mancipiorum commercium ne ullo pacto admittantur. 

V

Ne quis crucietur neve supplicio afficiatur neve crudeliter aut inhumane aut indigne tractetur. 

VII

In omnibus hominibus lex pariter valeat: sine discrimine omnes lege protegantur atque contra discriminationem et contra omnia consilia ad discriminationem tendentia pariter defendantur. 

IX

Ne quis sine causa deprehendatur neve custodia teneatur neve in exsilium expellatur. 

XIII

Suam quisque sedem et domicilium eligendi ius atque intra fines singularum civitatum ubivis versandi liberam habeat potestatem. 

XVIII

Suam quisque cogitandi necnon conscientiae et religionis habeat libertatem. 

XIX

Suam quisque sententiae dicendae et divulgandae habeat libertatem. 

XXIV

Sui quisque corporis et animi relaxandi ius habeat, constitutis rationaliter horis diebusque festis et profestis ac iusta mercede persoluta. 

XXVI
 

 

 

Suum quisque ius  habeat educationis accipiendae, quae saltem  quod ad institutionem elementariam et fundamentalem omnibus obligatoriam attinet, gratuita esto.  

Educatione ingenia alumnorum omnimodis evolvantur, ut rationes Nationum Unitarum secuti iura humana colere, tolerantiam inter gentes diversae originis et religionis provehere, pacem et amicitiam internationalem fovere assuescant.