XXXVII Ubi moraris, Ulixe?
Exercitium A
Respondenda.
1 |
Quales sunt epistulae, ex quibus Heroides constant? |
2 |
Quare Penelope uxoribus ceterorum ducum Achivorum invidet? |
3 |
Quem belli Troiani orti accusat? Quare? |
4 |
Quare Penelope res gestas Ulixis haud magni facit? |
5 |
Quomodo Ulixen quaerere conata est? |
6 |
Varii timores Penelopen urgent. Quid timet? |
7 |
Quid pater Icarius filiae suae suadet? |
8 |
Qui Penelopae auxiliantur? |
9 |
In quo periculo Penelope Telemachum fuisse narrat? |
10 |
Quid de se ipsa tandem dicit? |
Exercitium B
Quaestionarium mythologicum.
1 |
Penelope |
Regina Ithacae insulae, quae maritum suum exspectans texendo tempus consumebat. |
2 |
Dido |
Regina Carthaginis, quae ab amato deserta vitam finivit. |
3 |
Laërtes |
Rex prior Ithacae, qui filio absente regnum ibi tenebat. |
4 |
Theseus |
Aegei, regis Athenarum filius, qui Minotaurum occidit. |
5 |
Paris |
Priami, regis Troiae filius, qui regina Spartae rapta effecit, ut bellum Troianum oreretur. |
6 |
Telemachus |
Regis Itahacae filius, qui matri suae auxiliatus patrem ex bello Troiano redeuntem quaerere conatus est. |
7 |
Ariadne |
Filia Minois, regis Cretae insulae, quae Theseo auxiliata est, ut hic e labyrintho salvus evaderet. |
8 |
Icarius |
Pater Penelopes, qui hanc hortabatur, ut mariti absentis oblivisceretur et alicui procorum nuberet. |
9 |
Helena |
Uxor pulcherrima Menelai, regis Spartae, quae a Paride rapta est et Troiam portata. |
10 |
Aeneas |
Heros nationalis gentis Romanae, qui ”Novam Troiam” in valle amnis Tiberis condidit. |
Exercitium C
Cicero Terentiae
1 |
Miksi Cicero ei ole voinut kirjoittaa perheelleen useammin? |
2 |
Mitkä ensimmäisessä kirjeessä esiintyvät ilmaisut osoittavat hänen kiintymystään vaimoonsa ja lapsiinsa? |
3 |
Mitkä hänen tytärtään koskevat asiat häntä huolestuttavat? |
4 |
Mitä määräyksiä Cicero toisessa kirjeessään Terentialle sanelee? |
5 |
Millaisin muutoksin Cicero olisi saanut tämän kirjeen sävyn ystävällisemmäksi? |
Exercitium D
Nil humani alienum
1 |
|
a) |
Quomodo cum vero amico omnia loqui potes? |
b) |
Si ipse prosperis rebus gaudes, quid facit amicus tuus? |
c) |
Sin autem rebus adversis laboras, quo animo amicus tuus eas fert? |
d) |
Quid vere alienum ab amicitia est? |
e) |
Cicero caritatem et benevolentiam in amicitia plurimi aestimat. |
2 |
|
a) |
Quomodo ille miser in rota amoris cruciatur? |
b) |
Quomodo Amor animum eius ludificat? |
c) |
Et quomodo deludit? |
d) |
Quae nominum illorum tibi plurimum placent? |
e) |
Quae nomina displicent? Quare? |
3 |
|
a) |
Cynthia a Propertio procul abest. Quid poeta de amore eius dicit? |
b) |
Quare Cynthiae praesenti flere velit? |
c) |
Quid faceret, si se a Cynthia despici sentiret? |
d) |
Quare tamen desperat? |
e) |
Quas res tu veri et sinceri amoris signa esse censes? |
4 |
|
a) |
Multas causas invidiae Martialis enumerat. Tres ex iis commemora. |
b) |
Quomodo invidia in homine illo ostenditur? |
c) |
Quo animo Martialis invidiam illius fert? |
d) |
Quid Martialis illi suadet, ut faciat? |
e) |
Quid sentis de ”medicina” a Martiale commendata? |
Exercitium E
”Ubi tu Gaius, ego Gaia”
1 |
flammeum |
b) velum pellucidum colore igneo flagrans, quod sponsa gerit |
2 |
flamen dialis |
e) sacerdos Iovis, qui nuptiis adest |
3 |
confarreatio |
m) caerimonia nuptialis praecipue sollemnis |
4 |
cingulum Herculeum |
i) zona nuptialis cum nodo, qui mala omina avertat |
5 |
Feliciter! |
k) quod hospites novis coniugibus dicunt |
6 |
pronuba |
n) femina, quae manus sponsi et sponsae iungit |
7 |
Hymenaeus |
l) deus nuptiarum |
8 |
tabulae nuptiales |
f) pactio ad nuptias conciliandas facta |
9 |
sex crines |
h) pars comptus, quo sponsa ornata est |
10 |
pompa |
d) comitatus, qui novam nuptam ad domum mariti deducit |
11 |
lutei socci |
g) calcei, quos sponsa gerit |
12 |
dos |
j) pecunia, quam pater sponsae marito futuro donat |
13 |
anulus pronubus |
c) signum sponsalium, quod futurus maritus sponsae suae dat |
14 |
auspicium |
a) observatio ominum, quae benevolentiam deorum indicent |